라틴어 문장 검색

ludos Augustalis tunc primum coeptos turbavit discordia ex certamine histrionum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장4)
quippe anno quo Germaniae descivere sacerdos apud aram Vbiorum creatus ruperat vittas, profugus ad rebellis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장5)
tunc nova acie turbatus eques, missaeque subsidiariae cohortes et fugientium agmine impulsae auxerant consternationem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장4)
Caecinae dubitanti quonam modo ruptos vetustate pontes reponeret simulque propulsaret hostem, castra metari in loco placuit, ut opus et alii proelium inciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장13)
sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus eodemque iterum fato vinctae legiones!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장6)
ad quod exarsit adeo, ut rupta taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장7)
aliquando ea quoque significatione subtracta candidatos hortatus ne ambitu comitia turbarent, suam ad id curam pollicitus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장4)
Ceterum Tiberio haud ingratum accidit turbari res Orientis, ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstraheret novisque provinciis impositum dolo simul et casibus obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장1)
postremum auxiliorum agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장5)
incubueratque sagittariis, illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque et Gallicae cohortes signa obiecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장7)
plebes primores, iuventus senes agmen Romanum repente incursant, turbant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장3)
milesque pavidus et casuum maris ignarus dum turbat nautas vel intempestive iuvat, officia prudentium corrumpebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장5)
per idem tempus Antiocho Commagenorum, Philopatore Cilicum regibus defunctis turbabantur nationes, plerisque Romanum, aliis regium imperium cupientibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장9)
barbari utrumque comitati, ne quietas provincias immixti turbarent, Danuvium ultra inter flumina Marum et Cusum locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장12)
Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam ne composita turbarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION