라틴어 문장 검색

Sed iam consummata disputatione de villatici pecudibus atque pastionibus, quae reliqua nobis rusticarum rerum pars subest, de cultu hortorum, Publi Silvine, deinceps ita, ut et tibi et Gallioni nostro complacuerat, in carmen conferemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 16장 2:1)
nihil deorum honoribus relictum cum se templis et effigie numinum per flamines et sacerdotes coli vellet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장16)
coleret Segestes victam ripam, redderet filio sacerdotium hominum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장8)
Iunias triumphavit de Cheruscis Chattisque et Angrivariis quaeque aliae nationes usque ad Albim colunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장4)
rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장3)
Piso quo properantius destinata inciperet civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione saeva increpat, oblique Germanicum perstringens quod contra decus Romani nominis non Atheniensis tot cladibus extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia coluisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장2)
iussusque e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari, atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장5)
statuarum locorumve in quis coleretur haud facile quis numerum inierit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장7)
Tiberium quoque Rhodi agentem coluerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장4)
nam etiam tum plebem socios regna colere et coli licitum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장5)
Fuit in senatu Iunius Rusticus, componendis patrum actis delectus a Caesare eoque meditationes eius introspicere creditus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장1)
non enim Seianum Vulsiniensem set Claudiae et Iuliae domus partem, quas adfinitate occupaverat, tuum, Caesar, generum, tui consulatus socium, tua officia in re publica capessentem colebamus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장10)
et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitterarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장5)
quin etiam dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem familia ortum, precibusque eius dandum ut omni tributo vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram insulam colerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장4)
Fabius Rusticus auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed ope Senecae dignationem Burro retentam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION