라틴어 문장 검색

nam si tanto operest animi mutata potestas, omnis ut actarum exciderit retinentia rerum, non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:2)
quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst expertis animas nec leti lege solutas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:5)
quid enim diversius esse putandumst aut magis inter se disiunctum discrepitansque, quam mortale quod est inmortali atque perenni iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:10)
'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:6)
maior enim turbae disiectus materiai consequitur leto nec quisquam expergitus extat, frigida quem semel est vitai pausa secuta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:16)
Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, qui petere a populo fasces saevasque secures imbibit et semper victus tristisque recedit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:7)
denique Democritum post quam matura vetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:8)
certe equidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote, quin obeamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:2)
praeterea meminisse iacet languetque sopore, nec dissentit eum mortis letique potitum iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:16)
namque iaceret aeterno corpus perfusum frigore leti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:6)
multi depugnant gemitusque doloribus edunt et quasi pantherae morsu saevive leonis mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:13)
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, sed patet immani et vasto respectat hiatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:3)
principio genus acre leonum saevaque saecla tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:4)
eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis adventu validique leonis atque intempesta cedebant nocte paventes hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:21)
at quos effugium servarat corpore adeso, posterius tremulas super ulcera tetra tenentes palmas horriferis accibant vocibus Orcum, donique eos vita privarant vermina saeva expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION