라틴어 문장 검색

Potest, inquam, videri sapientius se in illo casu gessisse, quam cum de potandi modo praeciperet ei, quem satius erat vinum quam sanguinem bibere, cuius manus poculis occupari pax erat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 93:1)
At ille, quem modo altiorem omni incommodo posui, tenet amplexu quodam summum bonum, nec homini tantum, sed ipsi fortunae respondet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 155:1)
Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:1)
Si aliquando, quanto satius est iram relinquere quam ab ira relinqui !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:3)
Quanto satius est a te illam vinci quam a se !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 167:2)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
at cui assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de genu pugnat.
(세네카, De Providentia, book 1 14:4)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit ?
(세네카, De Providentia, book 1 43:8)
Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi ?
(세네카, De Providentia, book 1 46:3)
Cogendae in artum res sunt, ut tela in vanum cadant, ideoque exilia interim calamitatesque in remedium cessere et levioribus incommodis graviora sanata sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:2)
Onerat discentem turba, non instruit, multoque satius est paucis te auctoribus tradere, quam errare per multos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 85:3)
Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 137:1)
Sed nec virtuti periculum est, ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:4)
quaedam satius est causae detrimento tacere quam uerecundiae dicere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.37)

SEARCH

MENU NAVIGATION