라틴어 문장 검색

ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto antiquus fit animus et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 143:1)
quanta longitudo fuerit tertia dempta, latitudo sit, praeter scholam labri et alvei.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장21)
scholas autem labrorum ita fieri oportet spatiosas, uti, cum priores occupaverint loca circum, expectantes reliqui recte stare possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장23)
annales inter historiam et annales hoc interest:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3731)
Annalibus regni Francorum (quos Annales Laurissenses et Einhardi nuncupavit) tamquam fundamento inniti putavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 4:3)
haec tamen confunduntur licenter, ut hoc loco pro historia inquit 'annales'. ita autem annales conficiebantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3735)
inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 75:4)
in Aristotelis schola, per logicam, in Platonis schola, per theologiam naturalem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:2)
numeratur, olim assuto, nunc male inserto, annales breves ex Xantensibus necnon ex Sigeberti chronico excerptos addidit, quos Pertz 'Annalium Xantensium Appendicem' inscripsit et l. c. p. 236.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 3:10)
Imo et illa schola quae praecipue accusatur atheismi, si quis vere rem introspiciat, religionem demonstrat clarissime, nempe schola Leucippi, Democriti, et Epicuri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:7)
Flavium, Anni filium, aedilem curulem, L. Piso in tertio Annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis Annali transposuimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 2:2)
sed ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnino scholae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 83:3)
erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi nominantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION