라틴어 문장 검색

ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse quam acriter quaestiones exercuisset et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 520:2)
tum illam infra eum accubantem negasse umquam vidisse quemquam securi ferientem, et pervelle id videre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 521:1)
indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 521:2)
a censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quinctius Flamininus, T. frater, eo quod cum Galliam provinciam consul obtineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice Placentina cuius amore deperibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha6)
"aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio quae latro atque insidiator.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 98:2)
auctores belli virgis caesi et securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 129:3)
novum foedus si secure facere vellent, convenire prius de condicionibus debere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 262:1)
ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum difficultatem quae inter Sycurium et Crannona est, stativa haberent, repente prima luce in imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 711:2)
cultrum, securim, pistillum, mortarium, quae utenda vasa semper vicini rogant, fures venisse atque abstulisse dicito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 221)
Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores, nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 157)
securim capiam ancipitem, atque hunc senem osse fini dedolabo assulatim viscera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2168)
Demisisti gladium in iugulum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 455)
te cum securi caudicali praeficio provinciae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 220)
Praeterea idem Vergilius 'turrim' dixit, non 'turrem,' et 'securim,' non securem':
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 7:1)
sive te iugulo iuvat mersisse ferrum, praebeo iugulum tibi;
(세네카, 아가멤논 17:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION