라틴어 문장 검색

Helias, cum Iezabel fugeret et sub quercu fessus iaceret, veniente ad se angelo suscitatur et dicitur ei:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:1)
"Sit tamen et illa secura, sit gaudens:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:70)
Aut si non est, qui possit exponere, melius est aliquid nescire securam, quam cum periculo discere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:10)
"Vinum tantum senes accipiunt, quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:91)
"Ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt et descendunt, cuius dominus innititur lapsis 1 porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:48)
et adulescentia fervente cibis corpore de castitate secura est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:16)
Et licet quidam putent maioris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiae nescire, quod quaeras.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:2)
Quisquamne mortalium iuxta viperam securus somnos capit?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:11)
Securius est perire non posse quam iuxta periculum non perisse;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:13)
Intret intrepidus, securus exeat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:8)
Tunc te paenitebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:5)
quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:7)
Quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum navigationis incertae securus ascendis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:20)
Uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdatis et iuxta serpentem mortiferum securum dormire te credis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:25)
"securus licet Aenean Rutulumque ferocem committas, nulli gravis est percussus Achilles aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I72)

SEARCH

MENU NAVIGATION