라틴어 문장 검색

Faveamus, obsecro vos, huic proposito aequisque et animis et auribus adsimus, dum sapiens iniuriae excipitur !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 50:1)
Nolite, obsecro vos, expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos admovent animis :
(세네카, De Providentia, book 1 42:1)
nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:2)
narra, obsecro, soceri beneficia.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.12)
Per has aniles ecce te supplex comas atque ubera ista paene materna obsecro:
(세네카, Hercules Oetaeus 14:21)
Sile, obsecro, questusque secreto abditos manda dolori, gravia quisquis vulnera patiente et aequo mutus animo pertulit, referre potuit:
(세네카, 메데아 3:22)
quis te locus, quae regio seducta, invia tuto reponet?
(세네카, Troades 516:1)
acrius illa subit, Pontice, si qua tuast, quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, nec vigilare alio limine cedat Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 917)
nos uxor numquam, numquam seducet amica:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 626)
tunc etiam ego aliquid obsecraturus feliciter vincor, quando mihi ad hoc tabula perit, ut causa salvetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 8:6)
igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati, proinde impense obsecro ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:1)
quo diligentius postulandus est Christus obsecrandus-que ut valetudini, cuius curationem cura nostra non invenit, potentia superna medeatur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:2)
cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 2:1)
propter quae beneficia peculiaria dei, quoniam vobis iura amicitiae grandia vigent, quippe vicinis, obsecro ac moneo, ut consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat ambiguis nec nimis nimiae credat incolumitati, sed tandem professione religionis arrepta viribus potius resurgentis innocentiae convalescat, faciat se vetustus annis meritis novum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 3:1)
quapropter me meosque commendans et excusans litteras seriores granditer obsecro, ut intercessione consueta, cuius viribus immane polletis, clericalis tirocinii in nobis reptantia rudimenta tueamini, ut, si quid dignabitur de morum pravitate nostrorum immutabilis dei mutare clementia, totum id suffragiorum vestrorum patrocinio debeamus, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION