라틴어 문장 검색

Trepidant haud segnius omnes, quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 60:5)
"Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori, somnia, quae veras aequent imitantia formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 70:1)
quamquam ille vir est, nos segnibus actis quod fuit ille, sumus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 52:4)
Qui cum imploraret Ulixem vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:2)
Sic frustra vera monentem spernit et aut gradiens ingenti litora passu degravat aut fessus sub opaca revertitur antra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 72:3)
Ultimus adspexit Thybris luctuque viaque fessam et iam longa ponentem corpora ripa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:1)
saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum iurasses fessos modo disiunxisse iuvencos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:6)
Excutior curru, lorisque tenentibus artus viscera viva trahi nervosque in stipe teneri, membra rapi partim, partim reprensa relinqui, ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres exhalari animam nullasque in corpore partes, noscere quas posses;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:13)
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 54:2)
parcite caerulei, vos parcite numina ponti, infestumque mihi sit satis esse Iovem, vos animam saevae fessam subducite morti, si modo, qui periit, non periisse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 413)
inde, levi vento Zerynthia litora nacta, Threïciam tetigit fessa carina Samon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 106)
da placidam fesso, lector amice, manum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 12)
sed vox mihi fessa loquendo dictandi vires siccaque lingua negat, accipe supremo dictum mihi forsitan ore, quod, tibi qui mittit, non habet ipse, " vale."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 357)
fessus ubi incubuit baculo saxove resedit pastor, harundineo carmine mulcet oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 16)
tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque tangit et oblitam non sinit esse mei, et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, fessaque iactati corporis ossa dolent?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 37)

SEARCH

MENU NAVIGATION