라틴어 문장 검색

si senior, per suppurationem.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 9:3)
seniores tardius;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 26:4)
nam in senioribus ex ejusmodi morbo quartana fere nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 29:4)
in pueris vero idem experiri, et in senioribus, et in gravidis quoque mulieribus, vetus non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 1:4)
At firmus puer, et robustus senex, et gravida mulier valens, tuto curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 3:1)
quum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam videat, sed vires aestimet, et ex eo colligat, possit necne superesse, quod vel puerum, vel senem, vel in una muliere duo corpora simul sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 4:2)
quia facilius sanescit puer vel adolescens, quam senior;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 12:2)
Atque hoc quoque malo fere corpora seniora tentantur, aut quae mali habitus sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 22:1)
Nam curationi neque infans, neque aut robustus annis, aut senex aptus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 7:7)
quos inter petulans alta cervice Iuventas excludit Senium luco.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:48)
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus Armeniusve dedit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:142)
illa autem secura tori taedasque parari nescia divinae fruitur sermone parentis maternosque bibit mores exemplaque discit prisca pudicitiae Latios nec volvere libros desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra, Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho (sic Triviam Latona monet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:148)
qua placeam ratione senex?"
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:54)
Quam pulcher conspectus erat, cum tenderet artus exangues onerare toga cinctuque gravatus indutoque senex obscaenior iret in auro:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:181)
inter puerumque senemque nil medium):
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:285)

SEARCH

MENU NAVIGATION