라틴어 문장 검색

Ergo Ulixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo navigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:1)
Scylla quoque et Charybdis et Circe decenter attingitur, et pro Solis armentis Strophades insulae finguntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 14:1)
insula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:3)
Homerus gubernatorem suum semel inducit intuentem Pliadas, quae in australi regione sunt, semel Booten et Arcton, quae sunt in septentrionali polo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 13:1)
Poculo autem Herculem vectum ad Ἐρύθειαν, id est Hispaniae insulam, navigasse et Panyasis, egregius scriptor Graecorum, dicit et Pherecydes auctor est, quorum verba subdere supersedi, quia propiora sunt fabulae quam historiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:1)
Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor Portus erat, si non violentos insula Coros Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:52)
Utraque frugiferis est insula nobilis arvis, Nec plus Hesperiam longinquis messibus ullae, Nec Romana magis complerunt horrea terrae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:36)
complentur moles, avideque petitis Insula deseritur ratibus, quo tempore primas Impedit ad noctem iam lux extrema tenebras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:20)
Praebebunt aequora testes, Praebebunt terrae, summis dabit insula saxis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:49)
Eloquitur oraculum de Appio ipso ante Pharsalicam pugnam in Euboea insula morituro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권11)
Nam clausa profundo Undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor, Exiguo debet, quod non est insula, colli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:8)
Quid, quod iacet insula ponto, Caesar eget ratibus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:7)
675 Reliquum cadaver in mare proiectum servat Cordus, qui ex insula Cypra Pompeium secutus erat, in litusque affert, ibique comburit, deinde sepelit ossa, lapidemque imponit cum inscriptione.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권34)
Insula quondam In medio stetit illa mari, sub tempore vatis Proteos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:40)
Ex insulis fundisque tricies soldum, Ex pecore redeunt ter ducena Parmensi':
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXVII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION