라틴어 문장 검색

quumque libertatem adipisci, et amicos dulces, propinquosque charos, turpi criminis falsi confessione, revisere potuisset, captivus, tamen, apud hostes acerbissimos manere, quam libertatem, dedecore assequi, malebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.113)
acerbus odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,mercedem aut nummos unde unde extricat, amarasporrecto iugulo historias captivus ut audit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장57)
cum te servitio longo curaque levarit,et certum vigilans "quartae sit partis Ulixes" audieris "heres":
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장71)
Audio praeterea in senes et anus absque liberis quorundam turpe servitium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:12)
"Tracti greges captivorum;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:21)
"Arabia, Phoenix, Palestina, Aegyptus timore captivae."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:22)
Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et se vinctam atque captivam ad coitum trahi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:23)
Hanc gentem Herodotus refert sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum exegisse vectigal.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:4)
"non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus, qui gentis vitio numquam partitur amicum, solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem exiguum de naturae patriaeque veneno, limine summoveor, perierunt tempora longi servitii;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III51)
servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII99)
Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X55)
quid illo cive tulisset natura in terris, quid Roma beatius umquam, si circumducto captivorum agmine et omni bellorum pompa animam exhalasset opimam, cum de Teutonico vellet descendere curru?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X112)
tum si captivos aspiceres, Molossi, Thessali, Macedones, Brittius, Apulus atque Lucanus;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 27:2)
Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio captivorum reciperetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 26:1)
in sacramentum liberata servitia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION