라틴어 문장 검색

Nam dicere quod ad primum debeat praecise redire, nisi hoc faciat amoris compunctione suasa, esset asserere turpe et amoris praecepta fraudare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:8)
Non autem mihi obstare potest regula quam dixistis, neminem amore suo debere sine culpa privari, quia primus eam pro se introducit amator, qui suo sine culpa invenitur amore privatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:9)
Maius enim est avarae mulieris ingenium quam antiqui fuerit hostis primi parentis animum callide subvertentis astutia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:9)
Praeterea meretrix raro se alicui concedere consuevit nisi primo fuerit muneris susceptione gavisa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 12장: 창녀의 사랑 1:2)
Raro etenim contingere solet, ut recente amore admisso ad primum facile reducatur amator, quia vix unquam amor reviviscere posset exstinctus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:6)
Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter invitat amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:2)
palatium vero intrare non posses, nisi primo custodibus chirothecam demonstrares accipitris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:12)
Et haec omnia possumus in Eva prima mulierum cognoscere quae, licet manu divina sine hominis fuerit facto plasmata, nil tamen magis vetitum timuit assumere cibum, et pro ventris ingluvie de Paradisi meruit habitatione repelli.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:3)
Nonne etenim mulier Eva prima, quae manu quoque fuit formata divina, et inobedientiae vitio deperiit et gloriam immortalitatis amisit suaque culpa cunctos successores suos ad mortis deduxit interitum?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:9)
Quae etiam in Eva prima femina posset culpa notari, quum cibaria vetita sumpsit, ut boni et mali posset habere scientiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 38:2)
Nam in prima parte praesentis libelli tuae simplici et iuvenili annuere petitioni volentes ac nostrae quidem in hac parte parcere nolentes inertiae artem amatoriam, sicut nobis mente avida postulasti, serie tibi plena dirigimus et competenti ordinatione dispositam delegamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:2)
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:4)
Reges autem et principes primum ad se conuertet, deinde per illos ceteros populos.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:2)
Quoniam, nisi uenerit discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati et filius perditionis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:12)
Inde ergo dicit Paulus apostolus, Antichristum non antea in mundum esse uenturum, nisi uenerit discessio primum, id est, nisi prius discesserint omnia regna a Romano imperio, que pridem subdita erant.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION