라틴어 문장 검색

ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris spumat et ingentes imitatur femina tauros, tandem intermissa iaculantum nube potestas reddere tela fuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권59)
"virgo potens nemorum, cuius non mollia signa militiamque trucem sexum indignata frequento more nihil Graio - nec te gens aspera ritu Colchis Amazoniaeve magis coluere catervae - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권266)
At genetrix primam funestae sortis ut amens expavit famam - nec tarde credidit - ibat scissa comam voltusque et pectore nuda cruento, non sexus decorisve memor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권160)
extremum curarum ac turpe reverti, hic non femineae subitum virtutis amorem colligit Argia, sexuque immane relicto tractat opus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권76)
ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur, nec vulgare gemunt aspernanturque precari, et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae, primus amor niveis victorem cernere vectum quadriiugis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권261)
Muliebre est furere in ira.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M30)
Muliebris lacrima condimentum est malitiae.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 343)
omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 7:3)
Sexum nec femineum mutat Christianus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 10:2)
Quae privata et propria sunt scaenae, de gestu et corporis flexu mollitiae veneris et Liberi immolant, illi per sexum, illi per luxum dissolutis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:4)
Proinde vocem sexus aetates mentientem, amores iras gemitus lacrimas asseverantem non probabit:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:3)
Habet fontes salinarum, habet et fontes calidos, et ex eis fluuios balnearum calidarum omni aetati et sexui per distincta loca iuxta suum cuique modum accommodos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:6)
uiditque ibi non paruam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:1)
Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:7)
tantisper tutela muliebri - tanta indoles in Lavinia erat - res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION