-
praeterea quidquid Latialibus indere libris prisca aetas studuit, totum percurrere suetus:
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 82)
-
Prosper conubio dies coruscat, quem Clotho niveis benigna pensis, albus quem picei lapillus Indi, quem pacis simul arbor et iuventae aeternumque virens oliva signet.
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae1)
-
"hic nomina signat auctorum;"
- (시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem73)
-
quod peto ut tabulae, quantumcumque est, celeriter indatur;
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:1)
-
hanc intra Gallias ante nescitam primus, quem loquimur, orator indidit prosecutionibus edidit tribunalibus prodidit partibus addidit titulis, frequente conventu raro sedente, paucis sententiis multis laudibus.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 7:2)
-
sane profiteor audenter, sicut istic nil acre, nil eloquens, ita nihil inditum non absolutum, non ab exemplo.
- (시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 5:1)
-
Alpini qui iuxta culmina dorsi signat Apollineos sancto cognomine lucos, respicit heu tanti pridem securus alumni.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici33)
-
nox et Erythraeis Thetidis signanda lapidis et memoranda diu geniumque habitura perennem!
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis4)
-
cumque tibi vagiret tertius infans, protinus ingenti non venit nuntia cursu littera, quae festos cumulare altaribus ignes et redimire chelyn postesque ornare iuberet Albanoque caelum sordentem promere fumo et cantu signare diem, sed tardus inersque nunc demum mea vota cano?
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten18)
-
namque egregia pietate meretur, ut vel Apelleo vultus signata colore, Phidiaca vel nata manu reddare dolenti.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam3)
-
quae laurus ab arcto, quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri, quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle - omnia nam laetas pila attollentia frondes, nullaque famosa signatur lancea penna - praeterea, fidos dominus si dividat enses, pandere quis centum valeat frenare, maniplos inter missus eques, quis praecepisse cohorti, quem deceat clari praestantior ordo tribuni, quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam36)
-
comites tamen undique ficto spem simulant vultu, flentem notat illa maritum, ille modo infernae nequiquam flumina Lethes incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris inlacrimat signatque fores et pectore terget limina;
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam60)
-
"tu limite coepto tende libens sacrumque latus geniumque potentem inrequietus ama, nunc, quod cupis ipse iuberi, da Capitolinis aeternum sedibus aurum, quo niteat sacri centeno pondere vultus Caesaris et propriae signet cultricis amorem sic ego nec Furias nec deteriora videbo Tartara et Elysias felix admittar in oras."
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam74)
-
quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae immersit cineri iuvenem primaque iacentis serpere crudeles vidit lanugine flammas, adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum12)
-
Nestorei mitis prudentia Crispi et Fabius Veiento - potentem signat utrumque purpura, ter memores implerunt nomine fastos - et prope Caesareae confinis Acilius aulae.
- (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, Statii de Bello Germanico fragmentum2)