라틴어 문장 검색

Adhuc visitante Domino plebem suam et circa solis occasum pro denario diurno ociosos vocante operarios ad vineam excolendam, gens Bulgarum, hactenus idola vana colentium, ad fidem catholicam conversa est, mittente eis summo tonanti signa et prodigia fieri in medio plebis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:2)
Item Guntharius sepe iam nominatus autumpnali tempore cum paucis, quasi lupus gregi insidians, nescientibus cunctis, latentibus evectu navali Coloniam venit et misso legato signa aecclesiae pulsare precepit et sibi honorifice occurrere iussit, dicens se potestatem habere, quam non habuit, ut rei exitus postea probavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:11)
Spem carnis plus carne cupit, plus fenore signum Fenoris.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane carnem ferente 6:5)
quod tamen si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum putares quam tris libertos opulentiae?
(아풀레이우스, 변명 16:9)
namque animi ita ut corporis sanitas expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est infirmitatis pluribus indigere.
(아풀레이우스, 변명 20:6)
peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam?
(아풀레이우스, 변명 21:6)
respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.
(아풀레이우스, 변명 27:12)
ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti;
(아풀레이우스, 변명 49:3)
eorum quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conseruo.
(아풀레이우스, 변명 53:9)
quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire.
(아풀레이우스, 변명 54:12)
si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego adseruem.
(아풀레이우스, 변명 54:14)
quodsi compertum habebatis tam euidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis?
(아풀레이우스, 변명 61:2)
qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint.
(아풀레이우스, 변명 73:11)
linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat.
(아풀레이우스, 변명 87:6)
iam miseri illius membra omnia aromatis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum, iam eum pollinctum, iam paene rogum paratum contemplatus enim, diligentissime quibusdam signis animaduersis, etiam atque etiam pertrectauit corpus hominis et inuenit in illo uitam latentem.
(아풀레이우스, 플로리다 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION