라틴어 문장 검색

Ab omnibus igitur clericus amoris actibus alienus exsistat, et omnis corporalis immunditia eum relinquat, alias enim sua speciali et a Deo sibi nobilitate largita merito privatus exsistat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:9)
Sed sollicitus quaerere posses quid de monacharum fateamur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:1)
Sed si aliquis sui ipsius et iuris utriusque contemptor monialis quaerat amorem, ab omnibus meretur contemni et est tanquam detestabilis belua fugiendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:4)
Monacharum igitur penitus contemnamus amorem et earum solatia quasi pestifera refutemus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:6)
et nos tanquam mentis caecitate prostrati et quid deceret nullatenus recolentes, quia 'Quid deceat, non videt ullus amans' et iterum 'Nil bene cernit amor, videt omnia lumine caeco', statim coepimus ipsius attrahi pulchritudine vehementi et dulciori facundia colligari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:10)
Nam quum nos, omni astutos ingenio et qualibet amoris doctrina vigentes, earum coegit vacillare suavitas, qualiter sibi tua imperita poterit obstare iuventus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:14)
Amor igitur talis tibi sit fugiendus, amice.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:15)
Nunc videamus an interventu pecuniae vel alterius muneris verus possit amor acquiri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:1)
Verus igitur amor ex sola cordis affectione procedit et ex pura gratia et mera liberalitate conceditur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:2)
Pretiosissimum namque munus amoris nullius potest pretii aestimatione pensari vel argenti dehonestari substantia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:3)
Sed si aliqua mulier avaritiae tanto detineatur ardore ut muneris gratia se ipsam largiatur amanti, haec a nemine reputetur amatrix sed falsificatrix amoris et immundarum mulierum prostibulis adiungenda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:4)
Qui vero ad talium conatur amorem, impudicis debet canibus computari et nullius meretur auxilio sublevari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:12)
Immo etsi multa mulierem temporalium rerum cogat necessitas, si amoris ipsa ducatur affectu, gravissimum sibi reputat coamantis attenuare substantiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:17)
Mulier quam amoris respectu cognoveris affectare pecuniam sit tibi penitus inimica, et eam tanquam animal venenosum quod cauda ferit et ore blanditur evitare memento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:1)
Si enim tanta corporis te petulantia cogat, ut soldatas quaerere velis feminas, magis tibi expedit cum mulieribus publice in prostibulo commorantibus negotiari et earum pretio corpus parvo mercari, quam sub amoris figmento ab aliqua se dominam simulante meretricio more velle propriis exspoliari divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION