라틴어 문장 검색

ius apud civis, modestiam apud socios;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장11)
additur magna pars praetoriani equitis et robora Germano- rum, qui tum custodes imperatori aderant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장3)
at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장5)
primane et vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro gratiam refertis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장11)
igitur Caesar arma classem socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장5)
sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장11)
Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio ob amissum Augustum, post discordiis attinemur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장1)
etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장5)
pars equitum et auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et mediis impedimentis sinistrum latus unetvicesimani, dextrum quintani clausere, vicesima legio terga firmavit, post ceteri sociorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장8)
turbabanturque densis Germanorum catervis leves cohortes, cum Caesar advectus ad vicesimanos voce magna hoc illud tempus obliterandae seditionis clamitabat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장10)
Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque auxiliarium milia et tumultuarias catervas Germanorum cis Rhenum colentium Caecinae tradit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장1)
totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello super vestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones viarum et fluminum relicto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장2)
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), verum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장3)
atque ubi primum tui copia, vetera novis et quieta turbidis antehabeo, neque ob praemium, sed ut me perfidia exsolvam, simul genti Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam perniciem maluerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장9)
cerni adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION