라틴어 문장 검색

sed non saepe magnum risum movent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 253:2)
sed risum movent alia maiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:3)
sed admirationem magis quam risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus ridiculi, quae genera percurram equidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:6)
hic nobismet ipsis noster error risum movet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:2)
risus est commotus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 266:4)
" Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:12)
exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum inridendis [ipsorum ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 289:2)
Atque, ut Latine loquamur, non solum videndum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis sonus est ipse moderandus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 40:1)
ut tuus, Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi videtur gravitate linguae sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, priscum visum iri putat, si plane fuerit rusticanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:3)
Me autem tuus sonus et subtilitas ista delectat, omitto verborum, quamquam est caput;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:4)
tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis, sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:2)
tamen ex istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum, nemo est quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Valerium Soranum, lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono facile vincat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:4)
Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut nihil ostentationis aut imitationis adferre videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 45:1)
et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod habet quasdam impressiones et quod metiri possumus intervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum modo ne continui sint, in orationis laude ponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:2)
nam et causae capitis alium quendam verborum sonum requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 210:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION