라틴어 문장 검색

ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac uoluntatem Octauiam sororis suae neptem, quae Gaio Marcello nupta erat, condicionem ei detulit sibique filiam eius in matrimonium petit Fausto Sullae destinatam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 27장 1:1)
in Publium Clodium Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit se quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide rettulissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 2:1)
sed nouissimo testamento tres instituit heredes sororum nepotes, Gaium Octauium ex dodrante, et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante reliquo[s];
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:1)
Atia M. Atio Balbo et Iulia, sorore C. Caesaris, genita est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 4장 1:2)
quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 4:1)
Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octauiam quinquagensimum et quartum agens aetatis annum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 61장 2:1)
Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:2)
ueste non temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:3)
illo et praecipue ostento motum Caesarem ferunt, ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem uellet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:3)
Pompei sorore in Sicilia donatus est, chlamys et fibula, item bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Bais.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 3:2)
de sororibus auctor fuit, ut omnibus sacramentis adicerentur:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 3:1)
'neque me liberosque meos cariores habebo quam Gaium habeo et sorores eius';
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 3:2)
'quod bonum felixque sit C. Caesari sororibusque eius.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 3:4)
et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 4:1)
Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque conuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION