라틴어 문장 검색

Decernebatur illi statua in Pompei theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 133:3)
M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:2)
petit praemio statuas patri.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.8)
Statuas, inquid, tibi posui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.31)
cur saeva modicis statuis?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:37)
ornavit aedes nec sacra laetas faces vitta revinxit;
(세네카, Phoenissae 517:1)
Nam cum Antonius uellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et *διόνυσον salutauerunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:2)
sicut ille qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:9)
timori quem meo statuam modum?
(세네카, Thyestes 495:2)
non ita complebant Ephyraeae Laidos aedis, ad cuius iacuit Graecia toea fores;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 61)
HAS PONO ANTE TVAS TIBI, DIVA, PROPERTIVS AEDIS EXVVIAS, TOTA NOCTE RECEPTVS AMANS.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1420)
scilicet incesti meretrix regina Canopi, una Philippeo sanguine adusta nota, ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, baridos et contis rostra Liburna sequi, foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, iura dare et statuas inter et arma Mari!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1116)
Musa, Palatini referemus Apollinis aedem:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 68)
Auxerat Augustus naturae lege Severus divorum numerum, quem mox Oenotria casum vidit ut aerei de rupibus Appennini, pergit caerulei vitreas ad Thybridis aedes, non galea conclusa genas (nec sutilis illi circulus inpactis loricam texuit hamis), sed nudata caput;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 142)
sed nec tertius ille nunc legetur, Baetin qui patrium semel relinquens undosae petiit sitim Ravennae, plosores cui fulgidam Quirites et carus popularitate princeps Traiano statuam foro locarunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem49)

SEARCH

MENU NAVIGATION