라틴어 문장 검색

quae res admirationem habet illam, qua si qui duo inter ipsam silvam agentes iter, uno impetu vel eodem momento saxa adversum sepulchra iecerint, vi nescio qua saxa ipsa separata ad sepulchra singula decidunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2476)
Sed ecce tertia die concussa repente terra, et mole revoluta quae obstruxerat sepulchrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulchro repertum est praeterquam exuviae sepulti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:3)
nam alii dicunt significare eum sepulchrum Caelii, luxuriosi cuiusdam, qui venditis omnibus rebus et consum- ptis tantummodo sibi spatium reservavit, quod sepulchro sufficeret, et voluisse eum errorem facere ex caeli et Caelii similitudine, ut sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1053)
nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate disiectam nuper vidimus ipsi, et Romae extra Portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q. Ennii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 712:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum divus pater tuus, domine, et oratione pulcherrima et honestissimo exemplo omnes cives ad munificentiam esset cohortatus, petii ab eo, ut statuas principum, quas in longinquis agris per plures successiones traditas mihi quales acceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre adiecta sua statua.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81)
statuas uirorum inlustrium ab Augusto ex Capitolina area propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut imaginem nisi consulto et auctore se poni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:2)
Tamquam in statua, quia de hac loqui coepimus, id ex quo aes est, id a quo artifex est, id in quo forma est, quae aptatur illi, id ad quod exemplar est, quod imitatur is, qui facit, id propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est, ipsa statua est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION