라틴어 문장 검색

Nam fragmentis species reliquiarum, vitis argumento casus futuri tempus ostensum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:4)
ut Kalendis Nonis nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta dumtaxat asses edundi causa consumere liceret, ceteris vero diebus, qui excepti non essent, ne amplius daretur adponeretur quam carnis aridae pondo tria et salsamentorum pondo libra et quod ex terra vite arboreve sit natum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 9:2)
Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:4)
Neque serit vitem neque quae sata est diligenter colit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:5)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:1)
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
— Hic candida populus antro Imminet et lentae texunt umbracula vites.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:1)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
non sidera coelo Ulla videt, sterili non quidquam frigore gignit, Sed glacie medios signorum temperat ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:64)
sustulit iras Telluris sterilis, monstrato fine:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:17)
Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:30)
ibi sanguine multo Promotus Latiam longo gerit ordine vitem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:19)
Vertat aquas Nilus, quo nascitur orbe, retentus, Et steriles egeant hibernis imbribus agri, Totaque in Aethiopum putres solvaris arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:3)
Forsitan, aut sulco sterili cum poscere finem A superis, aut Roma volet feralibus Austris, Ignibus aut nimiis, aut terrae tecta moventi, Consilio iussuque deum transibis in urbem, Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:14)
Atque ingressurus steriles sic fatur arenas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION