라틴어 문장 검색

omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Quis autem negaverit haec aeria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:3)
Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequenti cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 7:2)
An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:2)
inde morosus est stomachus, inde cuius fuit aviditas cibi, odium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 11:4)
Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 9:1)
Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:5)
Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:1)
" Non est animus in sua potestate ebrietate devinctus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:2)
Omne vitium ebrietas et incendit et detegit, obstantem malis conatibus verecundiam removet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 19:3)
Non facit ebrietas vitia, sed protrahit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:2)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
quid, cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit, cruditas facta est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:4)
Cogita, quas clades ediderit publica ebrietas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:1)
M. Antonium, magnum virum et ingenii nobilis, quae alia res perdidit et in externos mores ac vitia non Romana traiecit quam ebrietas nec minor vino Cleopatrae amor?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION