라틴어 문장 검색

ceterum, qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco suo expositurum esse promittat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 217:5)
nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 282:1)
alias, ne securi feriretur, pecuniam dedi:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 173:5)
timarchides negat esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito positum est) et status:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 165:2)
plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 78:1)
Et stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:1)
Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 5:1)
Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus reddenda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:2)
Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 5:5)
Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:2)
enses secures tela, divisum gravi ictu bipennis regium video caput, iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor - parantur epulae, causa natalis tui, Aegisthe, venit, quid pudor vultus gravat?
(세네카, 아가멤논 1:18)
felix mediae quisquis turbae sorte quietus aura stringit litora tuta timidusque mari credere cumbam remo terras propiore legit.
(세네카, 아가멤논 2:14)
Ille Britannos ultra noti litora ponti et caeruleos scuta Brigantas dare Romuleis colla catenis iussit et ipsum nova Romanae iura securis tremere Oceanum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:16)
CESTIVS hunc colorem tam strictum non probauit, sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus est quem statim a principio induxit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION