라틴어 문장 검색

ita relinquitur sola haec disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris viris, digna principibus, digna regibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 99:5)
quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat princeps nuntiavisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:5)
Quam ob rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 4:1)
Ex quo, quamquam hoc videbitur fortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde verba sint ducta, credamusque, quia fiat, quod dictum est, appellatam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 31:2)
ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 111:4)
Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle et ne quid durum aut rusticum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:1)
Neque solum vivi atque praesentes studiosos discendi erudiunt atque docent, sed hoc idem etiam post mortem monumentis litterarum assequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:1)
Temeritate enim remota gratissima est liberalitas, eoque eam studiosius plerique laudant, quod summi cuiusque bonitas commune perfugium est omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:2)
Cum externis corporis hoc modo comparantur, valere ut malis quam dives esse, [cum corporis externa hoc modo, dives esse potius quam maximis corporis viribus,] ipsa inter se corporis sic, ut bona valetudo voluptati anteponatur, vires celeritati, externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:3)
Urguent rustice sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:8)
Haec non turpe est dubitare philosophos, quae ne rustici quidem dubitent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:6)
aut quis potius, qui ea non studiosissime persequatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:4)
Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장1)
Huic respondebat non se negare Demosthenem summam prudentiam summamque vim habuisse dicendi, sed sive ille hoc ingenio potuisset sive, id quod constaret, Platonis studiosus audiendi fuisset, non quid ille potuisset, sed quid isti docerent esse quaerendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 89:1)
'Mihi vero' inquit Mucius 'satis superque abs te videtur istorum studiis, si modo sunt studiosi, esse factum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION