라틴어 문장 검색

ut scriptor si peccat idem librarius usque, quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus ridetur, chorda qui semper oberrat eadem, sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, quem bis terve bonum cum risu miror;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:5)
Troiam belli scriptorem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 21)
Quid studiosa cohors operum struit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 33)
non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor, grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1919)
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque scripta vel optima, Romani pensantur eadem scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 17)
scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter perfectos veteresque referri debet an inter vilis atque novos?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 111)
habet hos numeratque poetas ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 122)
scriptores autem narrare putaret asello fabellam surdo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 173)
sed veluti tractata notam labemque remittunt atramenta, fere scriptores carmine foedo splendida facta linunt, idem rex ille, poema qui tam ridiculum tam care prodigus emit, edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen pingeret, aut alius Lysippo duceret aera fortis Alexandri voltum simulantia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 190)
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
Praetulerim scriptor delirus inersque videri, dum mea delectent mala me vel denique fallant, quam sapere et ringi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 270)
' 'venit enim magnum donandi parca iuventus nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:20)
praeterea adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos quos babes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 7:1)
hos tu homines, quibuscumque poteris rationibus, ut ex animo atque ex tilla summat voluntate tui studiosi sint elaborato.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 8:6)
Tertium illud genus est [studiorum] voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION