라틴어 문장 검색

adnotabant periti numquam antea non abrogato magistratu neque lege lata alium suffectum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장7)
et si coeptum iter properasset, nutantem Caecinam praevenire aut ante discrimen pugnae adsequi legiones potuisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장2)
effectisque raptim Liburnicis adsequitur Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Sedochezorum regis auxilio, quem pecunia donisque ad societatem perpulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장3)
Laetum ea victoria Vespasianum, cunctis super vota fluentibus, Cremonensis proelii nuntius in Aegypto adsequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장6)
sufficere cohortes alaeque et e legionibus lecti profligato iam bello videbantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장3)
sed cecidisse in inritum labores si praemia periculorum soli adsequantur qui periculis non adfuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장13)
Duces partium ut Carsulas venere, paucos ad requiem dies sumunt, donec aquilae signaque legionum adsequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장1)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
voverat Tarquinius Priscus rex bello Sabino, ieceratque fundamenta spe magis futurae magnitudinis quam quo modicae adhuc populi Romani res sufficerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장6)
sufficere omnis obsequio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장3)
Isdem diebus Batavorum et Canninefatium cohortis, cum iussu Vitellii in urbem pergerent, missus a Civile nuntius adsequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장1)
intumuere statim superbia ferociaque et pretium itineris donativum, duplex stipendium, augeri equitum numerum, promissa sane a Vitellio, postulabant, non ut adsequerentur, sed causam seditioni.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장2)
ita paucis diebus per licentiam absumpta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장5)
pecunia nuper etiam donativo suffecit, quod sive a Vespasiano sive a Vitellio datum interpretari mavultis, ab imperatore certe Romano accepistis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장10)
utque Domitiani animum Varo haud alienum deleniret, Arrecinum Clementem, domui Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum Domitiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare egregie functum ea cura dictitans, laetum militibus idem nomen, atque ipsum, quamquam senatorii ordinis, ad utraque munia sufficere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION