라틴어 문장 검색

Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec- non et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 4:2)
neque provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio quae vi ambitu postremo pecunia turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 2장2)
legiones, provincias, classis, cuncta inter se conexa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장10)
opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vectigalia, et necessitates ac largitiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장12)
hunc ego nuntium patri laeta omnia aliis e provinciis audienti feram?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장12)
secuti exemplum veterani haud multo post in Raetiam mittuntur, specie defendendae provinciae ob imminentis Suebos ceterum ut avellerentur castris trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris memoria.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장12)
mox hiemem aut negotia varie causatus primo prudentis, dein vulgum, diutissime provincias fefellit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장11)
' Caesar clementi responso liberis propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem vetere in provincia pollicetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장13)
Templum ut in colonia Tarraconensi strueretur Augusto petentibus Hispanis permissum, datumque in omnis provincias exemplum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장1)
Prorogatur Poppaeo Sabino provincia Moesia, additis Achaia ac Macedonia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장1)
qua haesitatione postremo eo provectus est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장8)
Sisenna Statilio [Tauro] L. Libone consulibus mota Orientis regna provinciaeque Romanae, initio apud Parthos orto, qui petitum Roma acceptumque regem, quamvis gentis Arsacidarum, ut externum aspernabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 1장1)
iam inter provincias Romanas solium Arsacidarum haberi darique.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장6)
Ceterum Tiberio haud ingratum accidit turbari res Orientis, ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstraheret novisque provinciis impositum dolo simul et casibus obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장1)
Gallus, quia speciem libertatis Piso praeceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani nisi coram et sub oculis Caesaris, eoque conventum Italiae et adfluentis provincias praesentiae eius servanda dicebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 35장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION