라틴어 문장 검색

se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris, seque caput gladio submittere, sanguinem dieare;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.17)
venerat occiduis mundi de finibus hostis Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae, delibuta comas, oculis vaga, languida voce, perdita deliciis, vitae cui causa voluptas, elumbem mollire animum, petulanter amoenas haurire inlecebras et fractos solvere sensus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 182)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili Ut neque misericordia neque precibus molliri queas?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 256)
celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 5:4)
Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:3)
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur, et supplex animos submittere amori, ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:14)
" Cui Iuno summissa "Quid, o pulcherrime coniunx, sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:3)
sic dea submisso contra Saturnia voltu:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:12)
Verum age et inceptum frustra submitte furorem do quod vis, et me victusque volensque remitto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:24)
pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS33)
Quare agite o proprios generatim discite cultus, agricolae, fructusque feros mollite colendo, neu segnes iaceant terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 3:1)
Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:2)
Post partum cura in vitulos traducitur omnis, continuoque notas et nomina gentis inurunt et quos aut pecori malint submittere habendo aut aris servare sacros aut scindere terram et campum horrentem fractis invertere glaebis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:1)
inmunis aram si tetigit manus, non sumptuosa blandior hostia, mollivit aversos Penatis farre pio et saliente mica.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 235)

SEARCH

MENU NAVIGATION