라틴어 문장 검색

deinde, cum fere consistat hereditas in iis rebus, quas avertit Oppia, quae uxor Mindi fuit, adiuves ineasque rationem quem ad modum ea mulier Romam perducatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 28 2:5)
qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:6)
aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 8장 2:5)
ut ab eo quod agitur avertat animos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:4)
adiuncti verbi prima littera praepositionem commutavit, ut subegit, summovit, sustulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 2:9)
quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obliviscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem averteretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:7)
Inundavere pectus lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam paene submovit . . . In partemvoluptatis temptabat admitti, nec domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium . . . Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:11)
Ecce per orbem mitis turba deum terras exosa furentes deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:2)
Si nostrum studium ad aures pervenit tuas Et arte fictas animus sentit fabulas, Omnem querelam submovet felicitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor7)
Hic pertinere ad domini respondet caput Et avertendum victima periculum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et rusticus.4)
Caelo receptus propter virtutem Hercules Cum gratulantes persalutasset deos, Veniente Pluto, qui Fortunae est filius, Avertit oculos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Malas esse divitias.2)
Hic insidiatus nocte iumentis ducis, Cum veste et auro et magno argenti pondere Avertit mulos.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.2)
summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de proconsulibus iudicare, damnatumque sordium vel damnare alios vel absolvere!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:3)
Teporem solis infusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic aquilonem inhibet summovetque, quantumque caloris ante tantum retro frigoris;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:2)
Equidem, cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud illum in suburbano, et quo notabilius - hoc est, periculosius - esset fui praetor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION