라틴어 문장 검색

Quibus vero articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso victu cavere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore vomitu;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장35)
cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장9)
Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장162)
si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte venae tument, si firmo corpore materia superest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장28)
Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장108)
nunc superest, ut dicam in iisdem quae manu fieri debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장4)
Si vero plus est, per quod telo revertendum quam quod perrumpendum est, iamque venas nervosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장8)
In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장145)
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae vel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장198)
Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in iis, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장13)
utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장18)
deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens vulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장17)
Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장90)
Superest ea pars, quae ad ossa pertinet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장1)
nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION