라틴어 문장 검색

vivat, per urbes erret ignotas egens exul pavens invisus incerti laris, iam notus hospes limen alienum expetat, me coniugem optet quoque non aliud queam peius precari, liberos similes patri " similesque matri, parta iam, parta ultio est:
(세네카, 메데아 1:4)
quamvis enim sim clade miseranda obruta, expulsa supplex sola deserta, undique adflicta, quondam nobili falsi patre avoque clarum Sole deduxi genus.
(세네카, 메데아 4:40)
talem sciebas esse, cum genua attigi fidemque supplex praesidis dextrae peti;
(세네카, 메데아 4:58)
Supplex recedens illud extremum precor, ne culpa natos matris insontes trahat.
(세네카, 메데아 5:14)
abscede quaeso, Supplicem audivit Creo.
(세네카, 메데아 9:8)
pars ultionis ista, qua gaudes, quota est?
(세네카, 메데아 14:4)
licet extruat marmoribus atque auro tegat superbus aulam, limen armatae ducis servent cohortes, mittat immensas opes exhaustus orbis, supplices dextram petant Parthi cruentam, regna divitias ferant:
(세네카, 옥타비아 9:42)
Adfusus aris supplices tendo manus matura poscens fata, praecurram ut prior patriam ruentem neve post omnis cadam fiamque regni funus extremum mei.
(세네카, 오이디푸스 1:34)
ut sacrata templa Phoebi supplici intravi pede et pias numen precatus rite summisi manus, gemina Parnasi nivalis arx trucem fremitum dedit;
(세네카, 오이디푸스 3:18)
Lucidum caeli decus, huc ades votis quae tibi nobiles Thebae, Bacche, tuae palmis supplicibus ferunt.
(세네카, 오이디푸스 6:15)
illa quae leges ratas Natura in uno vertit Oedipoda, novos commenta partus, supplices eadem meis novetur.
(세네카, 오이디푸스 12:15)
tu qui iuventae flore primaevo viges cives paterno fortis imperio rege, sinu receptam supplicem ac servam tege.
(세네카, 파이드라 8:37)
stringatur ensis, merita supplicia exigat.
(세네카, 파이드라 10:8)
ereptos mihi restitue manes, impius frustra invoco mortem relictam - crudus et leti artifex, exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
(세네카, 파이드라 17:11)
supplicia, quid me, nata, pestifero tenes amore vinctum?
(세네카, Phoenissae 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION