라틴어 문장 검색

Quae sagittae,kut fama ferebat, longitudinis erant virgae scissoriae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:17)
Cum voluptatibus sic agere solebat ut reges magni cum mensis bellariorum, paulisper eas inspicientes et statim terga vertentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:3)
sagitta aut spiculum simul et progrediendo rotat, et rotando progreditur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 233:6)
6. Similiter, sit natura inquisita Motus Missilium, veluti spiculorum, sagittarum, globulorum, per aerem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:1)
conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:20)
Motum autem rotationis in missilibus, ut in spiculis, sagittis, pilis sclopetorum, et similibus, omnino ad motum libertatis rejicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:24)
At vili ingenio praediti et maliciosi instar sagittarum sunt quae per tenebras volant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:19)
interdum ad artem aliquam mechanicam aut manus excellentiam exercendam, ut Nero studuit pulsandae cytharae, Domitianus sagittis collimandis, Commodus gladiatoriae, Caracalla aurigationi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:10)
E contrario, umbrarum longitudine decipi (ut quidam olim, quando luna horizonti proxima hostium terga irradiabat) atque ita ante tempus tela emittere, aut pericula praemature obviando accersere, alterum est extremum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:9)
Simile quiddam evenit cuidam qui nomen mutaverat, et in templo divi Pauli obambulans fuit ab alio per nomen suum verum a tergo compellatus, ad quod statim retrospexit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:3)
Si uenies ergo, nostro gestabere tergo, Tutaque prorsus eris, dum sic suspensa ueheris".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:11)
Expulit a tergo rex pallia protinus ergo;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:8)
"Tergone si uulpis corpus circumdare uultis, Viribus ablatis redigi sic posse sciatis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:12)
Terga uel obstanti dabo cuique uel insidianti, Cornibus his comptus crurumque uolumine promptus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:7)
Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros.
(불가타 성경, 판관기, 20장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION