라틴어 문장 검색

in quae haud magno certamine impetu facto, dum praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani, qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renovant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 522:1)
adeo enim nullam spem non potiundi modo, sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul visa atque imminentes tumuli avertere mentes eorum, ut totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere possent, signa repente convellerent transversisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 75:1)
cum instaret adsertor puellae ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terens dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 497:1)
patres solliciti de summa rerum cum senatus cottidie esset iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 557:1)
itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera impudentiam in defendendo se adicere patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 618:2)
nec cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta, lacessere atque instare, rogitantes quid latrocinii modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia parvaque carperent summam unius belli?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 683:1)
obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parva fieri, et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 304:1)
quae postquam nulla eruptione impediri videt, minus esse animi ratus in hoste quam ut in eo tam lentae spei victoriam exspectaret, cohortatus milites, ne tamquam Veios oppugnantes in opere longinquo sese tererent, victoriam in esse, ingenti militum alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 90:1)
cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adveniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 244:1)
Latinis Hernicis Praenestinis iam intentari arma civium magis quam hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere in contione, ubi aliquando audiant vocem tribuniciam de levando fenore et fine aliarum iniuriarum agentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 288:3)
Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos est, virga percuteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 357:2)
ubi cum in stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 263:1)
Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 153:1)
ubi dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 373:1)
ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION