라틴어 문장 검색

quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:4)
Nec vero tam metu poenaque terrentur, quae est constituta legibus, quam verecundia, quam natura homini dedit quasi quendam vituperationis non iniustae timorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 10:1)
At Homerus, qui multis ut mihi videtur, ante saeculis fuit, lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum stercorantem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:2)
Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum conplexus est, qui totam philosophiam maxime inlustrat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 3:3)
An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 88:1)
Ita te nec terrae fremitus nec caeli discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec traiectio stellae nec faces visae terrebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 88:6)
Primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime illustrat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 3:3)
"An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa ex pecude aut ex homine nata dicuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 88:1)
ita te nec terrae fremitus, nec caeli discessus, nec lapideus aut sanguineus imber, nec traiectio stellae, nec faces visae terrebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 88:6)
illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus, saepe etiam lenivi iratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 4:1)
id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 11:7)
quas quidem tu das operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut minuas tam valde laboras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 7 6:2)
me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:13)
quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:4)
quod enim te ipse consolabare eisdem litteris, id mihi erat satis firmum ad leniendam aegritudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION