라틴어 문장 검색

Alterum est quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse qui nullam rem adsensu suo conprobet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 144:1)
Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, quae tu vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:1)
vos autem mihi verenti ne labar ad opinionem et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:1)
Testatur saepe Chrysippus tris solas esse sententias quae defendi possint de finibus bonorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:2)
Quam rationem maiorum etiam conprobat diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, quod inscientia multa versaretur in vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:8)
per epochen illam omnium rerum conprobans illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, vehementer adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 199:5)
denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant consulatum meum comprobarent - eo die quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 1:10)
illam vero senatus non sententiis suis solum sed etiam studiis comprobavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:2)
te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 3:3)
te, Magne, tamen ante testaretur, quod nunc etiam facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:8)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime comprobabit qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque delegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 38장 2:5)
Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 1:2)
Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:9)
quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION