라틴어 문장 검색

deinde ubi grauis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si uicta ars malo fuerit, uel ignorasse uel fefellisse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 3:3)
testaturque non solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 40:5)
quod quemadmodum fiat, mox indicabo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:6)
De qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 30:3)
Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, siue intestinum siue omentum est, delabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 5:1)
Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamulas.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:2)
quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:2)
Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse uel altius descendisse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:6)
si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 3:2)
Ab his ad maxillam uenturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 1:1)
Celsus enim voce nares utitur ad interiora nasi indicanda.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1384)
nec opus erat Celso ut repeteret quae jam antea ab eo, etiamsi non disertis verbis expressa, tamen satis aperte indicata erant.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1917)
) satis manifeste indicat adhuc expectandam esse alius luxandi rationis enarrationem.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1981)
Galenus enim ceterique auctores χεφαλαλγίαν, non χεφαλαίαν morbum hic a Celso indicatum nominant.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).591)
- Tres ultimae voces, ut ordo ipse verborum indicat, miro modo sensum turbantes, inepte in margine adscriptae, ineptius in textum translatae fuerunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).948)

SEARCH

MENU NAVIGATION