라틴어 문장 검색

Quare tam timide incurrit in ferrum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:6)
Nemo tam timidus est, ut malit semper pendere quam semel cadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 3:6)
invenies aeque timidum mortis, aeque inscium vitae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 14:2)
Facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum viros hoc momentum efflandae animae contempsisse, sed quosdam ad alia ignavos in hac re aequasse animum fortissimorum, sicut illum Cn.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 9:2)
Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe ignavos iacentesque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 25:3)
Est enim oratio etiam timidissimis audax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:7)
Sic gladiator tota pugna timidissimus iugulum adversario praestat et errantem gladium sibi adtemperat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 8:4)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Multum autem interest, utrum vita tua otiosa sit an ignava.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 4:2)
Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 5:3)
timidum illum sarcinae faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:3)
Inbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, stultus, qui doloris causa vivit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 36:5)
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:1)
Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:3)
et timidum quidem non esse, timere tamen aliquando;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION