라틴어 문장 검색

ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 68:1)
gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in venerem proniores aliae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 266:2)
timidam palpo percutit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 345)
Eadem nos formido timidas terrore impulit in aedibus, tu ubi habitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 142)
nam uti navi vecta es, credo timida es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 1147)
Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 56)
quid timida es?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 515)
[tum] ibi me nescio quis arripit timidam atque pavidam, nec vivam nec mortuam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 2134)
Nescio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom videor videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1199)
Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens quae ipsa se miseratur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 16)
postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2262)
timidum temptabit te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2264)
nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist, neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 13)
Tranio Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 11)
ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION