라틴어 문장 검색

nego ullum genus sceleris, lubidinis, avaritiae superesse quod in ullo qui pati potuerit praetermissum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 242:3)
si quicquam sceleris quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non recusamus quin et nos omnia eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberatur scelere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 265:1)
quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 266:4)
cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 89:2)
nequiquam postea, si tum cessassent, praetermissam occasionem quaesituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 160:1)
praetermissa eius rei occasio est, dum in castellis vicisque recipiendis Peraeae tempus teritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 236:1)
si carpere singula et extorquere et exaequari ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore creditis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 26:1)
et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata, deinde emissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 53:2)
laeta civitas celeberrimum festorum dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praetermissum, in adventum Romani exercitus ducisque indixerunt praefeceruntque ludis ipsum imperatorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 479:1)
deductoque praesidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 582:1)
numquam habiturum reciperandi sua occasionem, si eam quae tum esset praetermisisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 129:1)
Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T. Quincti admonuerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 381:1)
multo minus tolerabiles futuros Aetolos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 453:5)
in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 525:2)
nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 441:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION