라틴어 문장 검색

Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:3)
Quid est in tormentis, quid est in aliis, quae adversa appellamus, mali ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 26:1)
Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:8)
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:4)
si cum illi denuntiata sunt corporis tormenta et quae casu veniunt et quae potentioris iniuria, si vincula et exilia et vanas humanarum formidines mentium securus audit et dicit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 33:2)
Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 4:7)
Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:2)
Exercitatio ipsa tormentum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:3)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 29:2)
Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 22:7)
Exilia, tormenta morbi, bella, naufragia meditare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:1)
At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:5)
Quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis verminationes et omnia, per quae exoneramur, internis adfecta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 17:2)
Quantum in illo vigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiducia est!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION