라틴어 문장 검색

'Caesar dictator illi tribui.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:3)
dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit, ut Naso scripsit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 1:1)
eadem licentia spreto patrio more magistratus in pluris annos ordinauit, decem praetoris uiris consularia ornamenta tribuit, ciuitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 3:1)
ambobus communem sepulturae honorem tribuit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 4:3)
has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:2)
solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:4)
in cuius tamen pertinaciae paenitentiam postea T. Vinium Philopoemenem, quod patronum suum proscriptum celasse olim diceretur, equestri dignitate honorauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 2:2)
ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:4)
nec parcior in bellica uirtute honoranda, super triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 38장 1:1)
itaque corollaria et praemia in alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et grandia de suo offerebat nullique Graeco certamini interfuit, quo non pro merito quemque certantium honorarit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 2:1)
utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 61장 2:2)
senatus et in funere ornando et in memoria honoranda eo studio certatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam, funus triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae est in curia, canentibus neniam principum liberis utriusque sexus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:3)
quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:4)
quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:2)
natalem suum plebeis incurrentem circensibus uix unius bigae adiectione honorari passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION