라틴어 문장 검색

Quid, quod ad actiones quoque, in quibus solis opera iracundiae videtur necessaria, multo per se ratio fortior est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 102:1)
O quam sollers est iracundia ad fingendas causas furoris !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 113:1)
Habet, inquam, iracundia hoc mali;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:1)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
Iracundia nihil amplum decorumque molitur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 126:2)
Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:2)
omnis illi per iracundiam maeroremque vita transibit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 35:4)
quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 57:5)
necesse est prius virtutem ex animo tollas quam iracundiam recipias, quoniam cum virtutibus vitia non coeunt, nec magis quisquam eodem tempore et iratus potest esse et vir bonus quam aeger et sanus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 65:1)
Numquam itaque iracundia admittenda est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 75:1)
Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 81:1)
iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 86:5)
Opportunissima ad iracundiam fervidi animi natura est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 96:1)
Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:3)
adsurgit, si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 109:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION