라틴어 문장 검색

Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 34:2)
Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 2:1)
occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:3)
Ducum fugit alter, alter occisus est;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 17:3)
Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 14:1)
Occiso palam comitiis A. Ninnio conpetitore tribunatus, subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notore, sine nomine;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 1:3)
Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 9:1)
Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 14:1)
Caesar et Fimbria in penatibus domuum suarum trucidantur, Crassi pater et filius in mutuo alter alterius aspectu.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 14:2)
Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus - o nefas - sociis adgressus est!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 2:1)
Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut Syedris in deserto Ciliciae scopulo fugam in Parthos, Africam vel Aegyptum agitaret, ut denique Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis spadonum et, ne quid malis desit, Septimii desertoris sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae libero-rumque moreretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 51:2)
Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statura pristinum libertatis videbatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 1:1)
Ergo regibus occisis subversa iacebat pristina maiestas soliorum et sceptra superba, et capitis summi praeclarum insigne cruentum sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:1)
haec multo si forte umore recepit ignem, continuo magno clamore trucidat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:11)
super occisum deinde animam scissis proprio vulnere visceribus effudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION