라틴어 문장 검색

oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 6:1)
qua re ut Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos advoles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 10:3)
tu nihilo minus si properaris nos consequere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 7:3)
ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 6:3)
sin Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis agit non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem scribebam, cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 4:12)
ea enim audiebamus et ea verebamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11B 2:2)
et ego ex tuis animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 27 4:5)
ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 1 3:1)
'pro mutuo inter nos animo,' quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio, equidem hoc arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 4:2)
quod si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante quam plane ex animo tuo effluo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 14 1:4)
qui si venerint, fortasse erimus certiores quid nobis faciendum sit, faciemusque te statim certiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 225)
nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentis ad caelum me hercule tollimus verissimis ac iustissimis laudibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 9 1:3)
cura, si me diligis, ut valeas et, cum te bene confirmaris, ad nos venias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 136)
sed tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos contendimus, non pugnis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:6)
Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION