라틴어 문장 검색

inque dies magis in montem succedere silvas cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus rivos segetes vinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos et convallis camposque profusa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:4)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
O felix una ante alias Priameia virgo, Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis Iussa mori.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 2:2)
Hostilem ad tumulum, et a modo, quod non minus acerbum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 2:4)
Quamvis hoistilem ad tumulum, quamvis iussa mori, felicior tamen quam ego, quia sortitus non pertulit ullos.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 2:7)
insula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:3)
Ipsa vero utriusque tumuli insignia quam paria?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 10:1)
Nec non et qui obierunt maria et terras gaudent, cum de ignoto multis vel terrarum situ vel sinu maris interrogantur, libenterque respondent et describunt modo verbis modo radio loca, gloriosum putantes quae ipsi viderint aliorum oculis obicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 6:1)
Hisne Salus rerum, Felix his Sulla vocari, His meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:102)
Ceu morte parentem Natorum orbatum, longum producere funus Ad tumulum iubet ipse dolor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:46)
liceat tumulo scripsisse, CATONIS MARCIA;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:10)
Proxima pars urbis celsam consurgit in arcem, Par tumulo, mediisque sedent convallibus arva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:46)
Cum tantum nutaret onus, telluris inanes Concussisse sinus quaerentem erumpere ventum Credidit, et muros mirata est stare iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:32)
Colle tumet modico, lenique excrevit in altum Pingue solum tumulo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:4)
et rapto tumulum prior agmine cepit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION