라틴어 문장 검색

aut ibi flava seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:2)
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma, quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:1)
Semina vidi equidem multos medicare serentis et nitro prius et nigra perfundere amurca, grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:7)
Libra die somnique pares ubi fecerit horas et medium luci atque umbris iam dividit orbem, exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:2)
Si vero viciamque seres vilemque phaselum nec Pelusiacae curam aspernabere lentis, haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:9)
Hinc tempestates dubio praediscere caelo possumus, hinc messisque diem tempusque serendi, et quando infidum remis inpellere marmor conveniat, quando armatas deducere classis, aut tempestivam silvis evertere pinum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:12)
pallidus Orcus Eumenidesque satae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:3)
Quid nemora Aethiopum molli canentia lana, velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:9)
Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis aptius uber erit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:3)
Et dubitant homines serere atque inpendere curam quid maiora sequar?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:4)
Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis tecta serat late circum, cui talia curae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 6:6)
illi tiliae atque uberrima pinus, quotque in flore novo pomis se fertilis arbos induerat, totidem autumno matura tenebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:7)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
tu civitatem quis deceat status curas et urbi sollicitus times quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 297)
tua, Caesar, aetas fruges et agris rettulit uberes et signa nostro restituit Iovi derepta Parthorum superbis postibus et vacuum duellis Ianum Quirini clausit et ordinem rectum evaganti frena licentiae iniecit emovitque culpas et veteres revocavit artis, per quas Latinum nomen et Italae crevere vires famaque et imperi porrecta maiestas ad ortus solis ab Hesperio cubili.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 152)

SEARCH

MENU NAVIGATION