라틴어 문장 검색

tum certe hucusque judicandum est posse esse in natura aliquem talem motum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:3)
vel ut excitet ferrum tantummodo et habilitet, motus autem ipse indatur ex praesentia terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:4)
ac si partes ferri in motu positae per ignitionem, et postea se recipientes, in ipso articulo extinctionis suae magis essent susceptivae et quasi sensitivae virtutis manantis a terra quam alias, et inde fierent tanquam excitae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:10)
6. Similiter, sit natura inquisita Motus Missilium, veluti spiculorum, sagittarum, globulorum, per aerem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:1)
Hunc motum Schola (more suo) valde negligenter expedit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:2)
satis habens, si eum nomine motus violenti a naturali (quem vocant) distinguat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:3)
et de processu continuato istius motus nihil curet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:5)
aut iste motus fit ab aere vehente et pone corpus emissum se colligente, instar fluvii erga scapham aut venti erga paleas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:7)
Atque priorem illum recipit Fracastorius, et fere omnes qui de hoc motu paulo subtilius inquisiverunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:9)
sed alter motus proculdubio verus est, ut ex infinitis constat experimentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:11)
Manifestum enim est, hoc non posse imputari aeri se pone corpus colligenti, quia fons motus est in medio laminae vel calami, non in extremis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:14)
7. Similiter sit natura inquisita motus ille rapidus et potens Expansionis Pulveris Pyrii in flammam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:1)
Aut excitatur iste motus a mero corporis appetitu se dilatandi, postquam fuerit inflammatum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:4)
Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)
Momentanea ista natura aut fit remittente se causa quae eam primo genuit, ut in lumine, sonis, et motibus (quos vocant) violentis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION