라틴어 문장 검색

Horum igitur si primum compares primo, dupli quantitas invenitur, quae est prima multiplicitatis species, si vero secundum secundo hemioliae quantitatis habitudo producitur, si tertium tertio sesquitertia proportio procreatur, si quartum quarto, sesquiquarta, et si quintum quinto, sesquiquinta, et hinc superparticularium normam in quamvis longissimum spatium progrediens integram inoffensamque repperies, ita ut in prima dupli proportione unitatis solius sit differentia, duo namque ab uno sola semper discrepant unitate.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 4:1)
Et posito sinu incidentiae in superficiem primam ad sinum emergentiae ex eadem, & sinu emergentiae e superficie secunda ad sinum incidentiae in eandem, ut quantitas aliqua data M ad aliam datam N;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 26:3)
& concipe vim gravitatis agere solummodo in superficiem superiorem Orbis cujusque, & aequales esse actiones in aequales partes superficierum omnium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 17:3)
Omnes fidei articuli respiciunt Eum, viae sunt ut cognoscatur eius esse et agere, quocirca unitatem habent superiorem qualibet alia, quam mente nostra effingere possumus, unitatem habent quae divitiis nos auget, quoniam nobiscum se communicat nosque unum efficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 90:3)
quosdam autem, ut praeter unitatem eorum nulla mensura sit. Qui ergo nullam mensuram praeter unitatem recipiunt, hos primos et incompositos iudicamus, qui vero aliquam mensuram praeter unitatem vel alienigenae partis vocabulum sortiuntur, eos pronuntiemus secundos atque compositos.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 6:8)
Namque unitati intermissis duobus et tribus si iiij iungas, qui tribus ipsam superant unitatem, quinarius pentagonus procreabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione pentagonorum. 1:2)
invenienda est Trajectoria quam corpus in eadem superficie describet, de loco dato, data cum velocitate versus plagam in superficie illa datam egressum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 58:3)
Primos ergo et incompositos nullus numerus metietur praeter unitatem solam, quoniam ex nullis aliis numeris compositi sunt, sed tantum ex unitatibus in semet ipsis auctis multiplicatisque procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De prime et incompositio 1:7)
Atque hoc in cunctis triplicibus invenitur, ut extremus eiusdem proportionis numerus tantos ante se praecedentes habeat, quanto primus eorum ab unitate discesserit et qui tot super se eiusdem proportionis habuerit numeros, quotus ab unitate primus eorum iacet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 9:7)
Et quantas ultimus numerus in se unitates habet, quem superioribus adgregabis, tot ipse, qui fit triangulus, unitates habebit in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:6)
Descriptis enim cunctis tetragonis, id est j iiij viiij xvj xxv xxxvj xlviiij lxiiij lxxxj c, si unitatem primam ex hac dispositione praesumam, erit mihi potestate et vi pyramis ipsa unitas, nondum etiam opere atque actu.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:6)
tanta enim unio conformitatis, imo, unitas unitionis fideli pace nostras mentes conciliat, ut non solum illa unio simulatoria, unitatis vestiatur imagine, verum etiam unitionis phantasia deposita, ad identitatis aspiret essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:8)
Horum ergo singuli habent quidem a se denominatas partes proprias, scilicet unitates, ut viiij nonam,id est unum, xv quintam decimam eandem rursus unitatem et in ceteris, quos supra descripsimus, idem convenit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De secundo et composito 1:4)
Omne enim quod superficies est, longitudinem et latitudinem retinet, et quod haec retinet, illud est superficies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:37)
In hoc casu sensus Propositionis est, quod vis illa quae ex omnibus componitur, tendit ad punctum S. Porro si vis aliqua agat secundum lineam superficiei descriptae perpendicularem, haec faciet corpus deflectere a plano sui motus, sed quantitatem superficiei descriptae nec augebit nec minuet, & propterea in compositione virium negligenda est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION